1
2
3
4
5
6
7
8
9
10
11
12
13
14
15
16
17
18
19
20
21
22
23
24
25
26
27
28
29
30
31
32
33
34
35
36
37
38
39
40
|
<?xml version="1.0" encoding="UTF-8"?>
<html xmlns="http://www.w3.org/1999/xhtml">
<head>
</head>
<body>
<p><img src="grid.png"/> magnus es, domine, et laudabilis
valde. magna virtus tua et sapientiae tuae non est numerus. et
laudare te vult homo, aliqua portio creaturae tuae, et homo
circumferens mortalitatem suam, circumferens testimonium peccati
sui et testimonium quia superbis resistis; et tamen laudare te
vult homo, aliqua portio creaturae tuae. tu excitas ut laudare te
delectet, quia fecisti nos ad te et inquietum est cor nostrum
donec requiescat in te. da mihi, domine, scire et intellegere
utrum sit prius invocare te an laudare te, et scire te prius sit
an invocare te. sed quis te invocat nesciens te? aliud enim pro
alio potest invocare nesciens. an potius invocaris ut sciaris?
quomodo autem invocabunt, in quem non crediderunt? aut quomodo
credent sine praedicante? et laudabunt dominum qui requirunt eum:
quaerentes enim inveniunt eum et invenientes laudabunt
eum. quaeram te, domine, invocans te et invocem te credens in te:
praedicatus enim es nobis. invocat te, domine, fides mea, quam
dedisti mihi, quam inspirasti mihi per humanitatem filii tui, per
ministerium praedicatoris tui.</p>
<p><img src="grid.png"/> et quomodo invocabo deum meum, deum et
dominum meum, quoniam utique in me ipsum eum vocabo, cum invocabo
eum? et quis locus est in me quo veniat in me deus meus, quo deus
veniat in me, deus qui fecit caelum et terram? itane, domine deus
meus? est quicquam in me quod capiat te? an vero caelum et terra,
quae fecisti et in quibus me fecisti, capiunt te? an quia sine te
non esset quidquid est, fit ut quidquid est capiat te? quoniam
itaque et ego sum, quid peto ut venias in me, qui non essem nisi
esses in me? non enim ego iam inferi, et tamen etiam ibi es, nam
etsi descendero in infernum, ades. non ergo essem, deus meus, non
omnino essem, nisi esses in me. an potius non essem nisi essem in
te, ex quo omnia, per quem omnia, in quo omnia? etiam sic, domine,
etiam sic. quo te invoco, cum in te sim? aut unde venias in me?
quo enim recedam extra caelum et terram, ut inde in me veniat deus
meus, qui dixit, 'caelum et terram ego impleo'?</p>
</body>
</html>
|