summaryrefslogtreecommitdiff
path: root/old/sgeerken/attic/two-background-images.html
blob: a13fe644fbfe4088049a9816f6635c66ffde106b (plain)
1
2
3
4
5
6
7
8
9
10
11
12
13
14
15
16
17
18
19
20
21
22
23
24
25
26
27
28
29
30
31
32
33
34
35
36
37
38
39
40
41
42
43
44
45
<?xml version="1.0" encoding="UTF-8"?>
<html xmlns="http://www.w3.org/1999/xhtml">
  <head>
    <style type="text/css">
      p {
        background: url(grid.png);
        color: #800000;
      }
    </style>
  </head>
  <body>
    <p>magnus es, domine, et laudabilis valde. magna virtus tua et
    sapientiae tuae non est numerus. et laudare te vult homo, aliqua
    portio creaturae tuae, et homo circumferens mortalitatem suam,
    circumferens testimonium peccati sui et testimonium quia superbis
    resistis; et tamen laudare te vult homo, aliqua portio creaturae
    tuae. tu excitas ut laudare te delectet, quia fecisti nos ad te et
    inquietum est cor nostrum donec requiescat in te. da mihi, domine,
    scire et intellegere utrum sit prius invocare te an laudare te, et
    scire te prius sit an invocare te. sed quis te invocat nesciens
    te? aliud enim pro alio potest invocare nesciens. an potius
    invocaris ut sciaris? quomodo autem invocabunt, in quem non
    crediderunt? aut quomodo credent sine praedicante? et laudabunt
    dominum qui requirunt eum: quaerentes enim inveniunt eum et
    invenientes laudabunt eum. quaeram te, domine, invocans te et
    invocem te credens in te: praedicatus enim es nobis. invocat te,
    domine, fides mea, quam dedisti mihi, quam inspirasti mihi per
    humanitatem filii tui, per ministerium praedicatoris tui.</p>
    <p>et quomodo invocabo deum meum, deum et dominum meum, quoniam
    utique in me ipsum eum vocabo, cum invocabo eum? et quis locus est
    in me quo veniat in me deus meus, quo deus veniat in me, deus qui
    fecit caelum et terram? itane, domine deus meus? est quicquam in
    me quod capiat te? an vero caelum et terra, quae fecisti et in
    quibus me fecisti, capiunt te? an quia sine te non esset quidquid
    est, fit ut quidquid est capiat te? quoniam itaque et ego sum,
    quid peto ut venias in me, qui non essem nisi esses in me? non
    enim ego iam inferi, et tamen etiam ibi es, nam etsi descendero in
    infernum, ades. non ergo essem, deus meus, non omnino essem, nisi
    esses in me. an potius non essem nisi essem in te, ex quo omnia,
    per quem omnia, in quo omnia? etiam sic, domine, etiam sic. quo te
    invoco, cum in te sim? aut unde venias in me? quo enim recedam
    extra caelum et terram, ut inde in me veniat deus meus, qui dixit,
    'caelum et terram ego impleo'?</p>
  </body>
</html>