diff options
Diffstat (limited to 'old/sgeerken/attic/two-embedded-images.html')
-rw-r--r-- | old/sgeerken/attic/two-embedded-images.html | 40 |
1 files changed, 40 insertions, 0 deletions
diff --git a/old/sgeerken/attic/two-embedded-images.html b/old/sgeerken/attic/two-embedded-images.html new file mode 100644 index 0000000..a1bac61 --- /dev/null +++ b/old/sgeerken/attic/two-embedded-images.html @@ -0,0 +1,40 @@ +<?xml version="1.0" encoding="UTF-8"?> +<html xmlns="http://www.w3.org/1999/xhtml"> + <head> + </head> + <body> + <p><img src="grid.png"/> magnus es, domine, et laudabilis + valde. magna virtus tua et sapientiae tuae non est numerus. et + laudare te vult homo, aliqua portio creaturae tuae, et homo + circumferens mortalitatem suam, circumferens testimonium peccati + sui et testimonium quia superbis resistis; et tamen laudare te + vult homo, aliqua portio creaturae tuae. tu excitas ut laudare te + delectet, quia fecisti nos ad te et inquietum est cor nostrum + donec requiescat in te. da mihi, domine, scire et intellegere + utrum sit prius invocare te an laudare te, et scire te prius sit + an invocare te. sed quis te invocat nesciens te? aliud enim pro + alio potest invocare nesciens. an potius invocaris ut sciaris? + quomodo autem invocabunt, in quem non crediderunt? aut quomodo + credent sine praedicante? et laudabunt dominum qui requirunt eum: + quaerentes enim inveniunt eum et invenientes laudabunt + eum. quaeram te, domine, invocans te et invocem te credens in te: + praedicatus enim es nobis. invocat te, domine, fides mea, quam + dedisti mihi, quam inspirasti mihi per humanitatem filii tui, per + ministerium praedicatoris tui.</p> + <p><img src="grid.png"/> et quomodo invocabo deum meum, deum et + dominum meum, quoniam utique in me ipsum eum vocabo, cum invocabo + eum? et quis locus est in me quo veniat in me deus meus, quo deus + veniat in me, deus qui fecit caelum et terram? itane, domine deus + meus? est quicquam in me quod capiat te? an vero caelum et terra, + quae fecisti et in quibus me fecisti, capiunt te? an quia sine te + non esset quidquid est, fit ut quidquid est capiat te? quoniam + itaque et ego sum, quid peto ut venias in me, qui non essem nisi + esses in me? non enim ego iam inferi, et tamen etiam ibi es, nam + etsi descendero in infernum, ades. non ergo essem, deus meus, non + omnino essem, nisi esses in me. an potius non essem nisi essem in + te, ex quo omnia, per quem omnia, in quo omnia? etiam sic, domine, + etiam sic. quo te invoco, cum in te sim? aut unde venias in me? + quo enim recedam extra caelum et terram, ut inde in me veniat deus + meus, qui dixit, 'caelum et terram ego impleo'?</p> + </body> +</html> |